Epistola I ad Corinthos*

Caput 6: Versus 5

Ad verecundiam.Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant.
(* Traductions européennes)